- TALCHUM
- TALCHUMArabibus talck, Avicenae est aster SamiusVeterum, aliis alumen Scaiolae, at Graecis omnibus recentioribus, praecipue Χημευτικοῖς, Veterum ἀφροτέληνον, qui aliô nomine Σεληνίτης λίθος, lapis inanis et levis, quod per lunae augmenta plenior ac solidior inveniretur, sic dictus. Dioscorides, γεννᾶται δὲ εν Αραβίᾳ λευκὸς, διαυγὴς, κούφος, nascitur autem in Arabia albus, pellucidus et levis. Unde et κουφόλεθος recentioribus appellatur. Recensetur Stephano Alexandrino inter ea, quae calcinantur, et quorum cineres magnos praebent effectus in arte sufflandi: et ex Lunari effluvio originem capere τῆς χημείας Auctoribus Gaecis traditur, unde nomen ἀφροσελην´ου, quasi ex spuma Lunae concreti. Lunam enom spumare in herbas et lapides Veteribus creditum esse notum:——— quod Luna novas despumat in herbas.Inde Lunare virus Lucano, quod Luna magicis cantibus affecta despumavit etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1098. Auctor Anon. Sinae et Europ. c. 33. inter ea refert, e quibus ellychnia incombustibilia fiunt: In regno Tanyu nascitur herba quaedam super lapides incombustibilis — Ex ea forte Veteres asbeston suum sive pannos illos confecêre, tin quibus mortuorum comburebant cadavera, ne cineres cum rogo miscerentur ---- Neque enim fuerit ex amiantho lapide, ex alumine plumae, aut Talco, quod est vitrum Moscoviticum, ex quibus, ut et ex hac herba, Tartari concinnant ellychnium perpetuum etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.